Church name: Church name
Church address: Church address
Date attended: Date attended
Church category: Church category
Describe the worship service
you attended. How was it similar to or different from your regular context?
magnus es, domine, et laudabilis valde. magna virtus tua et
sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio
creaturae tuae, et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium
peccati sui et testimonium quia superbis resistis; et tamen laudare te vult
homo, aliqua portio creaturae tuae. tu excitas ut laudare te delectet, quia
fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. da mihi,
domine, scire et intellegere utrum sit prius invocare te an laudare te, et
scire te prius sit an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim
pro alio potest invocare nesciens. an potius invocaris ut sciaris? quomodo
autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine
praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum: quaerentes enim inveniunt
eum et invenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te et invocem te
credens in te: praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea, quam
dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium
praedicatoris tui.
How did the worship service
illuminate for you the history and contours of global Christianity?
et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam
utique in me ipsum eum vocabo, cum invocabo eum? et quis locus est in me quo
veniat in me deus meus, quo deus veniat in me, deus qui fecit caelum et terram?
itane, domine deus meus? est quicquam in me quod capiat te? an vero caelum et
terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te non
esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum,
quid peto ut venias in me, qui non essem nisi esses in me? non enim ego iam
inferi, et tamen etiam ibi es, nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo
essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem nisi
essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine,
etiam sic. quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? quo enim
recedam extra caelum et terram, ut inde in me veniat deus meus, qui dixit,
‘caelum et terram ego impleo’?
How did the worship service
illuminate for you your personal identity as a Christian?
capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an
imples et restat, quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto
caelo et terra restat ex te? an non opus habes ut quoquam continearis, qui
contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim vasa quae te
plena sunt stabilem te faciunt, quia etsi frangantur non effunderis. et cum
effunderis super nos, non tu iaces sed erigis nos, nec tu dissiparis sed
conligis nos. sed quae imples omnia, te toto imples omnia. an quia non possunt
te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt?
an singulas singula et maiores maiora, minores minora capiunt? ergo est aliqua
pars tua maior, aliqua minor? an ubique totus es et res nulla te totum capit?